misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque
epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in
Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel
inito ergo consilio regis et principum et universi coetus
Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo
non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes
qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus
necdum congregatus erat in Hierusalem
placuitque sermo regi et omni multitudini
et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de
Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo
Israhel in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege
praescriptum est
perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et
principum eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex
iusserat praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum
Abraham et Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae
effugerunt manum regis Assyriorum
nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt
a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi
cernitis
nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri
tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod
sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum
et avertetur a vobis ira furoris eius
si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et
filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos
duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et
clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a
vobis si reversi fueritis ad eum
igitur cursores pergebant velociter de civitate in
civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis
inridentibus et subsannantibus eos
attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon
adquiescentes consilio venerunt Hierusalem
in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum
et facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini
congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent
sollemnitatem azymorum in mense secundo
et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Hierusalem
atque universa in quibus idolis adolebatur incensum
subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron
immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi
sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt
holocausta in domo Domini
steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem
Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum
sanguinem de manibus Levitarum
eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco
Levitae immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari
Domino
magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar
et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta
quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus
bonus propitiabitur
cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum
suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt
quem exaudivit Dominus et placatus est populo
feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem
sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna
laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et
sacerdotes per organa quae suo officio congruebant
et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui
habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem
diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et
laudantes Dominum Deum patrum suorum
placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam
alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio
Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini mille tauros
et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros
mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum
plurima multitudo
et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam sacerdotum et
Levitarum quam universae frequentiae quae venerat ex Israhel
proselytorum quoque de terra Israhel et habitantium in Iuda
factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a
diebus Salomonis filii David regis Israhel in ea urbe non
fuerat
surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes
populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in
habitaculum sanctum caeli